monumenta.ch > Augustinus > 195
Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCIV. De Annuntiatione Dominica, II . <<<     >>> SERMO CXCVI. In Natali Ioannis Baptistae, I .

SERMO CXCV[Colbertinus vetus codex, non mihi. Respondet tibi ergo Christus.]. De Annuntiatione Dominica, III [In Colbertino Ms., per ipsum Spiritum sanctum, et ab ipso Spiritu sancto volebat intelligi dimitti peccata. Nam quid, etc.]. HIDE APPARATUS

1 [Maria, porta in domo Domini clausa.] Castissimum Mariae virginis uterum, sponsae virginis clausum ventris cubiculum, signatum pudoris coenaculum merito plenissime collaudarem, si messem meterem quam non seminarem, de qua sic Apostolus dicit, Quaecumque seminaverit homo, haec et metet [Galat VI, 8]. Verum est omnino, verum est hoc omnem hominem metere quod seminavit: Deus solus potest metere quod non seminavit, sicut ipse Filius Virginis in quadam lectione Evangelii ait, Meto ubi non seminavi, et colligo ubi non sparsi [Luc. XIX, 22]. Dicat, dicat: solus dicat natus ex Virgine, Filius Mariae, dicat sponsae matri suae, Meto ubi non seminavi, et colligo ubi non sparsi. Dicat et Maria: Et ego te filium generavi; sed virginitatem meam non violavi: regnum tenui virginitatis, et regem genui castitatis: ingredientem et egredientem habui in palatio ventris Filium imperatoris, et de manibus meis non amisi clavem regii pudoris. Porta facta sum coeli; ianua facta sum Filio Dei. Illa porta facta sum clausa, quam in visione divina Ezechiel vidit propheta, de qua in me dicit prophetizans. Vidi portam in domo Domini clausam: et dixit ad me angelus, Porta haec quam vides, non aperietur, et homo non transiet per eam; quoniam Dominus solus intrabit, et egredietur per eam, et clausa erit in aeternum [Ezech. XLIV, 2]. O mirabilis Prophetae visio; sed mirabilior prophetiae adimpletio! Quid est porta in domo Domini clausa, nisi quod Maria Virgo semper erit intacta? Et quid est, Homo non transiet per eam; nisi, Ioseph non cognoscet eam? Et quid est, Dominus solus intrabit et egredietur per eam; nisi, Spiritus sanctus impraegnabit eam, et Angelorum Dominus nascetur per eam? Et quid est, Clausa erit in aeternum, nisi quia erit Maria virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum? Dicat ergo Maria: Porta facta sum coeli, ianua facta sum Filio Dei: illi facta sum ianua clausa, qui pos suam resurrectionem ingressus est ad discipulos suos per ostia clausa; qui natus de ventre meo, me matrem dimisit intactam, adimplevit ventrem meum divinitate, et uterum meum non evacuavit castitate: exivit de ventre meo, giganteo cursu magnificus, et venter meus non est pudore evacuatus, nec in conceptione inventa sum sine pudore, nec in parturitione inventa sum cum dolore. O mira et laudabilis inter feminas, in qua ab angelo est salutata virginitas, sola impraegnata nec vitiata, exonerata nec evacuata; quia sic est ab angelo salutata, Ave, inquit, gratia plena, Dominus tecum! Felix umbilicus castitatis, quem amplexus non tetigit maritalis! Considero conceptum tuum, beata Virgo, et expavesco; intueor partum tuum, et contremisco; adoro Filium tuum, et revivisco.
2 [Angelica salutatio.] Enarra, obsecro, mihi; quomodo meruisti dici nurus Domini, et sponsa Filii Dei? Quod rogo, indica mihi; sed tamen colloquenti tecum ignosce mihi: ignosce, inquam, mihi, quod audeam servus, atque utinam vel bonus, et non etiam inutilis et malus servus, et ideo malus servus, quia non tecum cum tremore loquor ut servus: ignosce ergo mihi, quod audeam cum sponsa Domini mei confabulari; et tamen indica mihi quomodo potuerit Dei Filius per te generari. Audite, fratres, audite Mariam nobiscum loquentem; carne absentem et spiritu praesentem; verecundia virginitatis vultum avertentem a collocutore, et indicantem quomodo impraegnata sit a Creatore. Eram, inquit Maria, in domo mea, puella Iudaea, ex semine David regis generata: adulta facta sum, et desponsata sum coniugi, et placui alteri non interveniente adulterio, sed intercedente Spiritu sancto. Desponsata sum homini Iudaeo, et placui homini Deo: desponsavit me vir Iudaeus, et adamavit me Christus Deus. Ignoravit quidem sponsus meus Ioseph quod me adamasset Deus meus, et putavit quod adulterio impraegnatus esset venter meus. Namque ignorante Ioseph sponso meo, venit ad me quidam magnus Christi paranymphus, non patriarcha primus, aut propheta egregius; sed Gabriel ille archangelus, facie rutilans, veste coruscans, incessu mirabili, aspectu terribili, visitavit et perturbavit me, salutavit et gravidavit, dixitque mihi: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Dominus, inquit, tecum; sed plus quam mecum. Dominus tecum; sed non sicut mecum. In me enim licet sit Dominus, memetipsum creavit Dominus; per te autem nasciturus est. Ita est enim, Maria, Dominus tecum, ut sit in corde tuo, sit in utero tuo; adimpleat mentem tuam, adimpleat ventrem tuum; procedat formosus de utero tuo, tanquam sponsus de thalamo suo; egrediatur rex ex intimo ventre tuo, tanquam rex de cubiculo suo; procedat princeps ex aula regali; ita ut virginitatem tuam non faciat violari.
3 [Sequitur de eodem argumento.] Dixitque ei: Quomodo fiet istud, ut utero gravescam pudico, et immunis sim a marito; quoniam virum penitus non cognosco? Desponsata namque sum homini iusto; si cum illo non convenero, unde erit quod generabo? Sed si potest fieri ut et concipiam intacta, et generem clausa; indica modum, et paratum invenies animum meum. Omnibus enim me modis exopto ego Deo meo; ut et habeam prolem, et non perdam pudorem. Refert angelus Gabriel modum conceptionis, quod in verbo fieret Salvatoris. O, inquit, Maria virgo Dei, sponsa Dei; dilecta Dei, filia Dei, mater Dei, si hunc a me modum requiris, quomodo virgo concipias, virgo parias, et post partum virgo permaneas, vel quomodo fiet in te qui fecit te; audi me, et ne perturberis in te: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi [Luc. I, 34, 35]. Ita te virtus Altissimi obumbrabit, ut nec aestum patiaris libidinis, et mater sis Creatoris.
4 [Ioseph turbatur.] Nescit interea Ioseph Mariae sponsus, quid cum ea egerit angelus. Subito Ioseph intuitu familiari et licentia maritali aspicit Mariam coniugem suam: vidit in ea tumescentes venas in gutture, et attenuari faciem, postremum vidit eam gressibus gravari; intellexit Mariae uterum gravidari. Turbatur Ioseph homo iustus, quod Mariam quam de templo Domini acceperat, et nondum cognoverat, gravidam sentiebat [Sic aliquot Mss. Alii, et primus. At editi, et prius.], et quam non meruerat in coniugii honore, iam haberet in confusione; secumque diu aestuans ac disputans, dicit: Unde hoc contigit? quid evenit? Non cognovi, non tetigi; si non tetigi, non violavi; si non violavi, non gravidavi. Heu! heu! quid contigit? quid, putas, evenit? per quem Maria sic cecidit? quem sibi plus quam me adulantem invenit? ego enim cum licentiam haberem maritalem, ante thorum nuptiarum puellarem non vexavi pudorem. Timui, multumque pertimui, quod in illo Mosaico libro Legis sententiali est verbo praefixum: quod quaecumque virgo paternam domum foedaverit adulterio, morienda lapidibus subiacebit: similiter et vir qui pudoris vestimentum patri non detulerit, coramque testibus replicaverit, pudorisque signaculum non demonstraverit, moriendum et ipsi cum virgine erit. Utrosque ergo libidinarios hac Moyses sententia feriri voluit, simulque adulteros perire mandavit. Sic namque ait: Auferetis opprobium de domo Israel; et omnis qui audierit, timebit, et non aget impie [Deut. XXII, 21, 22]. Hanc Moysi sententiam praecavebam, ipsamque luxuriam in meo corpore refrenabam, maxime quia et David filiam esse, et regali me functum sacerdotio praenoscebam [Colbertinus Ms., inseruit fidem.]. Sed quoniam nihil mirum est, nihil novum, nihil absconsum quod non reveletur, et occultum quod non in publicum veniat, in David regis filia aliquando recolo historiam. David regem in Bersabee Uriae Cethaei mulierem audacia extulit regalis, nec eum timor terruit maritalis: Mariam David regis filiam cogitatio impulit puellaris, nec eam tenuit terror parentalis. Quid ergo faciam? quid agam? Anxior, gemo, doleo, curro, consilium quaero, nec plenum invenio. Prodo, aut taceo? Quid faciam penitus nescio. Prodo adulterium, aut taceo propter opprobrium? Si prodidero, adulterium quidem non consentio, sed naevum [Hunc sermonem contulimus ad tres bn. et quatuor cl. ad a. cb. f. fs. g. lr. m. p. rm. vd. et Am. Er. Par. Lov.] [Note: Alias, de Verbis Domini 7.] crudelitatis incurro; quia secundum librum Moysi lapidandam esse cognosco. Si tacuero, malum consentio; et cum adulteris portionem meam pono. Quoniam ergo tacere malum est, adulterium prodere peius est; ne per me fiat homicidium, dimittam tacite coniugium. Cogitavit, inquit, Ioseph, sicut Evangelium dicit, occulte dimittere Mariam coniugem suam [Matth. I, 19]. Cogitavit ut esset alterius, cum iam esset alterius [Hic sermo in Flori collectione ad Rom. XI, notatur, «De verbis Evangelii decimus:» quo reipsa ordine continetur in Colbertino codice 821.], non mentis refragatione, sed fidei conceptione.
5 [Per Angelum Ioseph pacatur. Prophetiae de Maria explicantur.] Sed non timeat Maria David illius magni regis filia, quoniam sicut in David veniam contulit sermo prophetalis, sic Mariam liberat angelus Salvatoris. Veni iam, Mater Domini casta, in qua non fuit virilis appetitio, sed Spiritus sancti adimpletio; quam non violavit Ioseph vir Iudaeus, sed solus impraegnavit omnipotens Deus; quae non es commixta Ioseph sponso tuo, nec cognita alicui viro, sed soli omnipotenti Deo. Invoca, Virgo sancta, Dominum tuum David patrem tuum, non illum David adulterio fuscatum, et Uriae Cethaei homicidio divulgatum: sed illum dico David forti manu praeliatum, diu cum diabolo altercatum. Surgat Deus in adiutorium tuum; mittat de coelo angelum suum, et visitet in somnis sponsum tuum. Suspendat iudicium Moyses suum, ne Ioseph vindicet in adulterium tuum. Parat itaque Ioseph animum in tempore, quo Mariam possit occulte dimittere.
6 [Sequitur de eodem argumento.] Ecce iterum Virginis ille paranymphus, non homo, sed angelus Gabriel ille conspicuus, coeli cursor aequissimus, medio noctis libramine dicit ad Ioseph in visione: Ioseph, inquit, fili David, cur tantum tribularis, quid multum contristaris, cur in somno cogitando desudas, cur vigilando tristis ambulas, cur de Maria malam tibi ingeris suspicionem, cum ipsa tibi generatura sit Salvatorem? Aufer zelotypiae animum; qui nascetur ex ea, ipse est qui impraegnavit eam. Ideo enim, Ioseph, tristis est anima tua, quia quaecumque legisti in prophetia, non intellexisti in Maria. Hinc est omnis tristitia tua, quod sponsam tuam nondum cognoveris, et gravidam sentis, nec aliud in ea nisi adulterium suspicaris. Ioseph, fili David, natus ex genere sacerdotali, non solum sacerdotali, verum etiam et regali, filius Prophetarum, socius Scribarum: ille Deus qui scripsit mirabilia in Lege sua, ipse fecit mirabilia in coniuge tua. Quid autem sunt Dei mirabilia, nisi quae hominibus sunt impossibilia? Mirabilia ergo Dei in Lege non legisti? Quod si etiam legisti, quare non intellexisti? Ipsa certe, Lex quam quotidie legis, sine graphio scripta est in tabulis lapideis. Lege et intellige quod panem in eremo terra produxerit, cuius semen in terra arator nullus induxit. Virga etiam Aaron annis sicca quam plurimis sine aqua revixit, in templo floruit, nucesque clausa sub tecto produxit. Ergo qui scripsit lapideas tabulas sine stilo ferreo, ipse gravidavit Mariam Spiritu sancto: et qui produxit panem in eremo sine seminatore, ipse fecundavit Virginem sine corruptione: et qui fecit virgam sine pluvia germinare, ipse fecit filiam David sine semine generare. Postremo, Ioseph filius David, filius Prophetarum, non legisti Isaiam eximium Prophetarum quid dixerit, quemadmodum scripserit, Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel [Isai. VII, 14]? Quod ergo legisti in Libris tuis, aspice in Maria oculis tuis: ut digne dicas canticum David patris tui, Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri [Psal. XLVII, 9]. Accipe ergo Mariam coniugem tuam, semper de ea securus, et in nullo sis sollicitus: quia quod conceptum est in eius utero, non est de peccato, sed de Spiritu sancto; et qui nascetur ex eius utero, non vocabitur filius Iudaei, sed vocabitur Filius Dei. Habe ergo, Ioseph, cum Maria coniuge tua communem virginitatem membrorum; quia de virginibus membris Virtus nascitur Angelorum. Sit Maria sponsa Christi carnis suae virginitate servata; sis autem et tu pater Christi cura castitatis, et honorificentia virginitatis: ut de virginibus membris generetis saeculis christianis sponsum virginitatis et maritum castitatis, communem singulis virginibus et maritatis, in quo nulla sit zelotypia; quia virginitas salutatione impraegnata est in Maria. Magnum meritum virginitatis, fratres. Virginitas Mariae angeli salutatione est impraegnata, a Ioanne de utero est salutata, et generans virginitas Mariae ab Angelis est hodie collaudata, et lactans virginitas Mariae per stellam de coelo est praedicata, et a Magis muneribus honorata. Gaude itaque, Ioseph, nimiumque congaude virginitati Mariae, quia solus meruisti virginale possidere coniugium: quia per meritum virginitatis ita separatus es a concubitu uxoris, ut pater dicaris Salvatoris, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.



Augustinus, Sermones suppositii de Sanctis, SERMO CXCIV. De Annuntiatione Dominica, II . <<<     >>> SERMO CXCVI. In Natali Ioannis Baptistae, I .
monumenta.ch > Augustinus > 195